monumenta.ch > Ambrosius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 25, 126
Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae. Sed eo magis infirmo et inopinos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Iesu : qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos. Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit.